Milagro en la Basílica de Guadalupe en México: la Virgen se mostró iluminada por Dios Padre (sin el techo del Templo, a Cielo abierto).
La Mujer vestida del Sol que aplastara la cabeza de la serpiente (Gén. 3,15 y vence a Leviatan; Apoc. 12 y 13)
ROSARIO DE LA SANTA
VIRGEN MARIA (LATIN) 20 Misterios
ROSARII BEATÆ MARIÆ
VÍRGINIS
Per † signum Sanctæ
Crucis † de inimicis nostris † líbera nos, Deus noster. In nómine ✠ Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
℣. Dómine, labia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiabit láudem tuam.
℣. Deus in adiutórium meum intende.
℟. Dómine, ad adiuvandum me festina.
Glória
℣. Glória Patri, et Filio, et Spíritui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in
sǽcula sæculorum. Amen.
Actus contritionis
Deus meus, ex toto
corde pǽnitet me ómnium meorum peccatorum, éaque detestor, quia peccando, non
solum pœnas a te iuste statutas proméritus sum, sed præsertim quia offendi te,
summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligaris. Ídeo fírmiter propono,
adiuvante grátia tua, de cétero me non peccatúrum, peccandíque occasiones
próximas fugiturum. Amen.
Confíteor
Confíteor Deo
omnipotenti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beato Michaëli Archángelo, beato
Iohanni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia
peccavi nimis cogitatione, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima
culpa. Ídeo precor beatam Mariam semper Vírginem, beatum Michaëlem Archángelum,
beatum Iohannem Baptistam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes
Sanctos, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum. Amen.
Sýmbolum Apostolórum
Credo in Deum, Patrem
omnipotentem, Creatorem Cœli et térræ. Et in Iesum Christum, Fílium eius
únicum, Dóminum nostrum: [caput inclinatur] qui conceptus est de Spíritu
Sancto, natus ex Maria Vírgine passus sub Póntio Pilato, crucifixus, mórtuus,
et sepultus: descendit ad Ínferos; tértia die resurrexit a mórtuis; ascendit ad
Cœlos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare
vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, Sanctam Ecclésiam Cathólicam,
Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam
æternam. Amen.
Sýmbolum Nicænum
Constantinopolitanum
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibílium
ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum
de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem ómnia facta
sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salutem descendit de cælo. [genuflectitur] Et incarnatus est de
Spíritu Sancto ex Maria Vírgine: et homo factus est. Crucifixus étiam pro
nobis: sub Póntio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tértia die,
secundum Scripturas. Et ascendit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum
venturus est cum glória iudicare vivos et mórtuos: cuius Regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificantem, qui ex Patre Filióque
procedit. Qui cum Patre et Fílio simul adoratur, et conglorificatur. Qui
locutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Cathólicam et Apostólicam
Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissionem peccatorum. Et exspecto
resurrectionem mortuorum, et ✠ vitam venturi sǽculi. Amen.
Pater Noster
℣. Pater noster, qui es in Cœlis, sanctificetur nomen
tuum. Advéniat Regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in Cœlo et in terra.
℟. Panem nostrum quotidianum da nobis hódie. Et dimitte
nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem, sed líbera nos a malo. Amen.
℣. Ave Maria, grátia plena, Dóminus tecum. Benedicta tu
in muliéribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
℟. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Maria Mater Gratiæ
Maria, mater grátiæ, mater misericórdiæ, tu nos ab hoste protege, et mortis
hora súscipe.
Oratio Fátimæ
O mi Iesu, parce
nobis, líbera nos ab igne Inferni, extolle omnes ánimas in cælum, præsertim
egentíssimas ex eis.
Meditationes Rosárii
Mystéria Gáudii (fériæ
secunda et quinta et Domínica Adventi) (féria
secunda et sabbatum)
Primum mystérium: Ángelus Dómini nuntiavit Maríæ.
Missus est ángelus Gabriel a Deo, ad Vírginem Mariam et ingressus ad eam dixit:
Ave gratia plena, Dóminus tecum. Concípies et páries fílium et vocabis nomen
eius Iesum.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Secundum mystérium: Maria Elísabeth vísitat. Maria ábiit
in montana cum festinatione et salutavit Elísabeth: quæ repleta Spíritu Sancto,
exclamavit.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Tertium mystérium: Iesus in Béthleem náscitur. Péperit
Maria fílium suum primogénitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in
præsépio.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Quartum mystérium: Puer Iesus in templo presentatur.
Tullerunt Iesum in Ierosólymam ut sisterent Dómino.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Quintum mystérium: Puer Iesus in templo invenitur.
Dixit mater Iesu ad illum: Fili mi, quid fecisti nobis sic? Et ait ad illos: Ne
sciebatis, quia in his quæ patris mei sunt oportet me esse?
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Mystéria Doloris (feriæ tértia et sexta et Domínica Quadragésimæ)
(feriæ tértia et sexta)
Primum mystérium: Iesus in horto Gethsémani orat.
Venit Iesus in prædium cui nomen est Gethsémani et dicebat: Abba Pater,
transfer cálicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Secundum mystérium: Iesus flagellis cǽditur. Pilatus
trádidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Tertium mystérium: Iesus spinis coronatur. Mílites
autem, índuunt Iesum púrpura et imponunt ei plectentes spíneam coronam et
cœperunt salutare eum: Ave Rex Iudæorum.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quartum mystérium: Iesus, cruce oneratus, Calvariæ
locum adit. Educunt Iesum ut crucifigerent eum, et perducunt illum in Gólgotha
locum quod est interpretatum Calváriæ locus.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quintum mystérium: Iesus in cruce ✠ móritur. Erat
autem hora tértia, et crucifixerunt eum. Et facta hora sexta, ténebræ factæ
sunt per totam terram usque in horam nonam. Et hora nona, Iesus, emissa magna
voce, expiravit.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et Oratio Fátimæ.
Mystéria Gloriæ (feria
quarta, sabbatum et Domínica Paschalis Pentecostesque) (féria quarta et dies Domínica)
Primum Mystérium: Iesus a mórtuis resurgit. Dixit
ángelus muliéribus: Iesum quǽritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic.
Sed ite, dícite discípulis eius et Petro. Præcedit vos in Galilæam ibi eum
vidébitis sicut dixit vobis.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Secundum mystérium: Iesus cœlos ad Glóriam Patris
ascendit. Dóminus Iesus, postquam locutus est discípulis, assumptus est in
cœlum et sedit a dextris Dei.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Tértium mystérium: Spíritus Paráxlitus supra discípulos
descéndit. Discípulis omnes erant perseverantes unanímiter in oratione cum
muliéribus et Maria matre Iesu, et fraátribus eius; et cum complerentur dies
Pentecostes, repletis sunt omnes Spíritu Sancto.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quartum mystérium: Maria Virgo in Cœlum assumpta est.
Exaltata est Virgo Maria super omnes cœlos. Venite omnes, magnificemus Christum
Regem cuius Regnum est ómnium sæculorum.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quintum mystérium: Maria Virgo in Cœlis Regina
coronatur. Cœli reginam Mariam te iure fatemur, ex cuius thálamo processit sol iustítiæ.
Nomen tuum ita magnificavit Dóminus ut non recedat laus tua de ore hóminum.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Mystéria Lucis (féria
quinta)
Primum Mystérium: Iesus in Iordane baptizatur. Venit
Iesus a Názareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab Iohanne et vox facta
est de cœlis: Tu es Fílius meus dilectus, in te conplacui.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Secundum mystérium: Iesus apud Canénse Matrimónium se
autorrevélat. Deficiente vino, dicit matri Iesu ministris. Quodcúmque dixeris
vobis, fácite. Hoc fecit inítium signorum Iesus in Cana Galilææ et manifestavit
Glóriam suam.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Tertium mystérium: Iesus regnum Dei proclamat et ad
comversionem invitat. Venit Iesus in Galilæam, prǽdicans Evangelium Dei et
dicens: Impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei. Pænitémini et crédite
Evangelio.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quartum mystérium: Iesus in monte transfiguratur.
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in
montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Quintum mystérium: Iesus Eucarístiam instítuit. Et
accepto pane grátias egit et fregit et dedit eis dicens: hoc est corpus meum
quod pro vobis datur, hoc fácite in meam commemorationem. Simíliter et cálicem
postquam cenavit dicens: hic calix novum testamentum est in sánguine meo qui
pro vobis fúnditur.
Pater Noster, 10 Avemaria, Glória et
Oratio Fátimæ.
Litaniæ Lauretánæ
℣/℟. Kýrie, eléison.
℣/℟. Christe,
eléison.
℣/℟. Kýrie, eléison.
℣/℟. Christe,
áudi nos.
℣/℟. Christe,
exáudi nos.
℣. Pater de Cœlis Deus.
℣. Fílii Redemptor mundi Deus.
℣. Spíritus Sancte Deus.
℣. Sancta Trínitas, unus Deus.
℟. Miserere nobis.
℣. Sancta María.
℟. Ora pro nobis. (Idem, ut infra: igual se responde en las
siguientes)
℣. Sancta Dei Genétrix.
℣. Sancta Virgo vírginum.
℣. Mater Christi.
℣. Mater Ecclésiæ.
℣. Mater Divínæ grátiæ.
℣. Mater puríssima.
℣. Mater castíssima.
℣. Mater inviolata.
℣. Mater intemerata.
℣. Mater amábilis.
℣. Mater admirábilis.
℣. Mater boni Consílii.
℣. Mater Creatoris.
℣. Mater Salvatoris.
℣. Virgo prudentíssima.
℣. Virgo veneranda.
℣. Virgo prædicanda.
℣. Virgo potens.
℣. Virgo clemens.
℣. Virgo fidelis.
℣. Spéculum iustítiæ.
℣. Sedes sapiéntiæ.
℣. Causa nostræ lætítiæ.
℣. Vas spirituale.
℣. Vas honorábile.
℣. Vas insígne devotionis.
℣. Rosa mýstica.
℣. Turris Davídica.
℣. Turris ebúrnea.
℣. Domus áurea.
℣. Fœ́deris arca.
℣. Iánua Cœli.
℣. Stella matutina.
℣. Salus infirmorum.
℣. Refúgium peccatorum.
℣. Consolatrix afflictorum.
℣. Auxílium Christianorum.
℣. Regina Angelorum
℣. Regina Patriarcharum.
℣. Regina Prophetarum.
℣. Regina Apostolorum.
℣. Regina Mártyrum.
℣. Regina Confessorum.
℣. Regina Vírginum.
℣. Regina Sanctorum ómnium.
℣. Regina sine labe originali
concepta.
℣. Regina in Cœlum assumpta.
℣. Regina Sacratíssimi Rosárii.
℣. Regina famíliæ.
℣. Regina pacis
℣. Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi.
℟. Parce nobis, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi.
℟. Exáudi nos, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi.
℟. Miserere nobis
℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
℟. Ut digni efficiamur promissiónibus
Christi.
Pro Summo
Pontífice Paternoster, (Avemaria et Gloria).
Pro ánimis
Purgatorii (Paternoster)
℣. Dona eis, Dómine, réquiem æternam.
℟. Et luceat eis lux perpétua.
℣. Requiescant in pace.
℟. Amen.
Oratio
℣. Oremus [si
clérico]. Concede nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis
et córporis sanitate gaudere: et, gloriosa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessione,
a præsenti liberari tristítia, et æterna pérfrui lætítia.
Per Christum
Dóminum nostrum. Vel Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectionem
suam nobis salutis ætérnæ prǽmia comparavit: concede, quǽsumus, ut hæc mystéria
sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recolentes, et imitemur quod
cóntinent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
Orationes ad finem Rosárii dicendæ
Salve Regina
Salve
Regina, Mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te
clamamus éxsules fílii Evæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac
lacrimarum valle. Eia, ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes óculos ad
nos converte. Et [caput inclinatur] Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exílium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
℟. Ut digni efficiamur promissiónibus
Christi.
Memorare
Memorare, O
piíssima Virgo Maria, non esse auditum a sǽculo, quémquam ad tua currentem
præsídia, tua implorantem auxília, tua petentem suffrágia, esse derelictum. Ego
tali animatus confidéntia, ad te, Virgo Vírginum, Mater, curro, ad te vénio,
coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despícere; sed
audi propítia et exáudi. Amen.
Sub tuum præsídium
Sub tuum
præsídium confúgimus, sancta Dei Génetrix; nostras deprecationes ne despícias
in necessitátibus; sed a perículis cunctis líbera nos semper, o Virgo gloriosa
et benedicta. Magníficat Magníficat ✠ ánima mea Dóminum. Et exsultavit spíritus meus in
Deo, salutari meo. Quia respexit humilitatem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: et
sanctum Nomen eius. Et misericórdia eius, a progénie in progénies timéntibus
eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
Depósuit potentes de sede, et exaltavit húmiles. Esurientes implevit bonis, et
dívites dimisit inanes. Suscepit Ísraël púerum suum, recordatus misericórdiæ
suæ. Sicut locutus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Glória…
Oratio Leonis XIII (contra dæmonia)
Sancte
Michaël Archángele, defende nos in prœlio. Contra nequitiam et insidias
diáboli, esto præsidium. Imperet illi Deus, súpplices deprecamur. Tuque,
Princeps Milítiæ Cælestis, Satanam aliosque spiritus malignos qui ad
perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude.
Amen
℣. Ave Maria Puríssima.
℟. Sine labe concepta In nómine ✠ Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.